Hľadaný výraz: Jn 8,37-47, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
37 Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38 Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis ”. 39 Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. 41 Vos facitis opera patris vestri ”. Dixerunt itaque ei: “ Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! ”. 42 Dixit eis Iesus: “ Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45 Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47 Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ”.

1

mail   print   facebook   twitter